The Poems of Catullus author: Gaius Valerius Catullus translator: Richard Francis Burton translator: Leonard C. Smithers Latin Catullus, Gaius Valerius. The Poems of Catullus. Translated by Richard Francis Burton and Leonard C. Smithers. 1894. The Trove. https://adagraves.com/trove/catullus-carmina/. Published 1894; Burton died 1890 and Smithers 1907. POEMS 1–41 [1] Quoi dono lepidum novom libellum Arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas, Iam tum cum ausus es unus Italorum Omne aevum tribus explicare chartis Doctis, Iuppiter, et laboriosis. Quare habe tibi quidquid hoc libelli, Qualecumque, quod o patrona virgo, Plus uno maneat perenne saeclo. [2] Passer, deliciae meae puellae, Quicum ludere, quem in sinu tenere, Quoi primum digitum dare adpetenti Et acris solet incitare morsus, Cum desiderio meo nitenti Carum nescioquid libet iocari Vt solaciolum sui doloris, Credo ut iam gravis acquiescat ardor: Tecum ludere sicut ipsa possem Et tristis animi levare curas! * * * * * Tam gratumst mihi quam ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum, Quod zonam soluit diu ligatam. [3] Lugete, o Veneres Cupidinesque, Et quantumst hominum venustiorum. Passer mortuus est meae puellae, Passer, deliciae meae puellae, Quem plus illa oculis suis amabat: Nam mellitus erat suamque norat Ipsa tam bene quam puella matrem Nec sese a gremio illius movebat, Sed circumsiliens modo huc modo illuc Ad solam dominam usque pipiabat. Qui nunc it per iter tenebricosum Illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: Tam bellum mihi passerem abstulistis. O factum male! io miselle passer! Tua nunc opera meae puellae Flendo turgiduli rubent ocelli. [4] Phaselus ille, quem videtis, hospites, Ait fuisse navium celerrimus, Neque ullius natantis impetum trabis Nequisse praeter ire, sive palmulis Opus foret volare sive linteo. Et hoc negat minacis Adriatici Negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemve Ponticum sinum, Vbi iste post phaselus antea fuit Comata silva: nam Cytorio in iugo Loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, Tibi haec fuisse et esse cognitissima Ait phaselus: ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cacumine, Tuo imbuisse palmulas in aequore, Et inde tot per inpotentia freta Erum tulisse, laeva sive dextera Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter Simul secundus incidisset in pedem; Neque ulla vota litoralibus deis Sibi esse facta, cum veniret a marei Novissime hunc ad usque limpidum lacum. Sed haec prius fuere: nunc recondita Senet quiete seque dedicat tibi, Gemelle Castor et gemelle Castoris. [5] Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unius aestimemus assis. Soles occidere et redire possunt: Nobis cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, Dein mille altera, dein secunda centum, Deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, cum milia multa fecerimus, Conturbabimus illa, ne sciamus, Aut nequis malus invidere possit, Cum tantum sciet esse basiorum. [6] Flavi, delicias tuas Catullo, Nei sint inlepidae atque inelegantes, Velles dicere, nec tacere posses. Verum nescioquid febriculosi Scorti diligis: hoc pudet fateri. Nam te non viduas iacere noctes Nequiquam tacitum cubile clamat Sertis ac Syrio fragrans olivo, Pulvinusque peraeque et hic et ille Attritus, tremulique quassa lecti Argutatio inambulatioque. Nam nil stupra valet, nihil, tacere. Cur? non tam latera ecfututa pandas, Nei tu quid facias ineptiarum. Quare quidquid habes boni malique, Dic nobis. volo te ac tuos amores Ad caelum lepido vocare versu. [7] Quaeris, quot mihi basiationes Tuae, Lesbia, sint satis superque. Quam magnus numerus Libyssae arenae Lasarpiciferis iacet Cyrenis, Oraclum Iovis inter aestuosi Et Batti veteris sacrum sepulcrum, Aut quam sidera multa, cum tacet nox, Furtivos hominum vident amores, Tam te basia multa basiare Vesano satis et super Catullost, Quae nec pernumerare curiosi Possint nec mala fascinare lingua. [8] Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas quo puella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, Quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles. Nunc iam illa non vult: tu quoque, inpotens, noli Nec quae fugit sectare, nec miser vive, Sed obstinata mente perfer, obdura. Vale, puella. iam Catullus obdurat, Nec te requiret nec rogabit invitam: At tu dolebis, cum rogaberis nulla. Scelesta, vae te! quae tibi manet vita! Quis nunc te adibit? cui videberis bella? Quem nunc amabis? cuius esse diceris? Quem basiabis? cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura. [9] Verani, omnibus e meis amicis Antistans mihi milibus trecentis, Venistine domum ad tuos Penates Fratresque unanimos anumque matrem? Venisti. o mihi nuntii beati! Visam te incolumem audiamque Hiberum Narrantem loca, facta, nationes, Vt mos est tuus, adplicansque collum Iocundum os oculosque suaviabor. O quantumst hominum beatiorum, Quid me laetius est beatiusve? [10] Varus me meus ad suos amores Visum duxerat e foro otiosum, Scortillum, ut mihi tum repente visumst, Non sane inlepidum neque invenustum. Huc ut venimus, incidere nobis Sermones varii, in quibus, quid esset Iam Bithynia, quo modo se haberet, Ecquonam mihi profuisset aere. Respondi id quod erat, nihil neque ipsis Nec praetoribus esse nec cohorti, Cur quisquam caput unctius referret, Praesertim quibus esset inrumator Praetor, non faciens pili cohortem. 'At certe tamen, inquiunt, quod illic Natum dicitur esse, conparasti Ad lecticam homines.' ego, ut puellae Vnum me facerem beatiorem, 'Non' inquam 'mihi tam fuit maligne, Vt, provincia quod mala incidisset, Non possem octo homines parare rectos.' At mi nullus erat nec hic neque illic, Fractum qui veteris pedem grabati In collo sibi collocare posset. Hic illa, ut decuit cinaediorem, 'Quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum Istos. commode enim volo ad Sarapim Deferri.' 'minime' inquii puellae; * * * * * 'Istud quod modo dixeram me habere, Fugit me ratio: meus sodalis Cinnast Gaius, is sibi paravit. Verum, utrum illius an mei, quid ad me? Vtor tam bene quam mihi pararim. Sed tu insulsa male ac molesta vivis, Per quam non licet esse negligentem.' [11] Furi et Aureli, comites Catulli, Sive in extremos penetrabit Indos, Litus ut longe resonante Eoa Tunditur unda, Sive in Hyrcanos Arabesve molles, Seu Sacas sagittiferosve Parthos, Sive qua septemgeminus colorat Aequora Nilus, Sive trans altas gradietur Alpes, Caesaris visens monimenta magni, Gallicum Rhenum, horribile aequor ulti- mosque Britannos, Omnia haec, quaecumque feret voluntas Caelitum, temptare simul parati, Pauca nuntiate meae puellae Non bona dicta. Cum suis vivat valeatque moechis, Quos simul conplexa tenet trecentos, Nullum amans vere, sed identidem omnium Ilia rumpens: Nec meum respectet, ut ante, amorem, Qui illius culpa cecidit velut prati Vltimi flos, praeter eunte postquam Tactus aratrost. [12] Marrucine Asini, manu sinistra Non belle uteris in ioco atque vino: Tollis lintea neglegentiorum. Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: Quamvis sordida res et invenustast. Non credis mihi? crede Polioni Fratri, qui tua furta vel talento Mutari velit: est enim leporum Disertus puer ac facetiarum. Quare aut hendecasyllabos trecentos Expecta aut mihi linteum remitte, Quod me non movet aestimatione, Verumst mnemosynum mei sodalis. Nam sudaria Saetaba ex Hibereis Miserunt mihi muneri Fabullus Et Veranius: haec amem necessest Vt Veraniolum meum et Fabullum. [13] Cenabis bene, mi Fabulle, apud me Paucis, si tibi di favent, diebus, Si tecum attuleris bonam atque magnam Cenam, non sine candida puella Et vino et sale et omnibus cachinnis. Haec si, inquam, attuleris, venuste noster, Cenabis bene: nam tui Catulli Plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores Seu quid suavius elegantiusvest: Nam unguentum dabo, quod meae puellae Donarunt Veneres Cupidinesque, Quod tu cum olfacies, deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nasum. [14] Ni te plus oculis meis amarem, Iocundissime Calve, munere isto Odissem te odio Vatiniano: Nam quid feci ego quidve sum locutus, Cur me tot male perderes poetis? Isti di mala multa dent clienti, Qui tantum tibi misit inpiorum. Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum Munus dat tibi Sulla litterator, Non est mi male, sed bene ac beate, Quod non dispereunt tui labores. Di magni, horribilem et sacrum libellum Quem tu scilicet ad tuum Catullum Misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum! Non non hoc tibi, salse, sic abibit: Nam, si luxerit, ad librariorum Curram scrinia, Caesios, Aquinos, Suffenum, omnia colligam venena, Ac te his suppliciis remunerabor. Vos hinc interea (valete) abite Illuc, unde malum pedem attulistis, Saecli incommoda, pessimi poetae. 14b Siqui forte mearum ineptiarum Lectores eritis manusque vestras Non horrebitis admovere nobis, * * * * * [15] Commendo tibi me ac meos amores, Aureli. veniam peto pudentem, Vt, si quicquam animo tuo cupisti, Quod castum expeteres et integellum, Conserves puerum mihi pudice, Non dico a populo: nihil veremur Istos, qui in platea modo huc modo illuc In re praetereunt sua occupati: Verum a te metuo tuoque pene Infesto pueris bonis malisque. Quem tu qua lubet, ut iubet, moveto, Quantum vis, ubi erit foris, paratum: Hunc unum excipio, ut puto, pudenter. Quod si te mala mens furorque vecors In tantam inpulerit, sceleste, culpam, Vt nostrum insidiis caput lacessas, A tum te miserum malique fati, Quem attractis pedibus patente porta Percurrent raphanique mugilesque. [16] Pedicabo ego vos et inrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, Qui me ex versiculis meis putastis, Quod sunt molliculi, parum pudicum. Nam castum esse decet pium poetam Ipsum, versiculos nihil necessest, Qui tum denique habent salem ac leporem, Si sunt molliculi ac parum pudici Et quod pruriat incitare possunt, Non dico pueris, sed his pilosis, Qui duros nequeunt movere lumbos. Vos, quom milia multa basiorum Legistis, male me marem putatis? Pedicabo ego vos et inrumabo. [17] O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, Et salire paratum habes, sed vereris inepta Crura ponticuli assulis stantis in redivivis, Ne supinus eat cavaque in palude recumbat; Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, In quo vel Salisubsili sacra suscipiantur: Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. Quendam municipem meum de tuo volo ponte Ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, Verum totius ut lacus putidaeque paludis Lividissima maximeque est profunda vorago. Insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar Bimuli tremula patris dormientis in ulna. Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella (Et puella tenellulo delicatior haedo, Adservanda nigerrimis diligentius uvis), Ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus In fossa Liguri iacet suppernata securi, Tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam, Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, Ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, Si pote stolidum repente excitare veternum Et supinum animum in gravi derelinquere caeno, Ferream ut soleam tenaci in voragine mula. [18] Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape, Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape, Nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia, caeteris ostreosior oris. [19] Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem, Tectam vimine junceo, caricisque maniplis, Quercus arida, rustica conformata securi, Nunc tuor: magis, et magis ut beata quotannis. Hujus nam Domini colunt me, Deumque salutant, Pauperis tugurii pater, filiusque coloni: Alter, assidua colens diligentia, ut herba Dumosa, asperaque a meo sit remota sacello: Alter, parva ferens manu semper munera larga. Florido mihi ponitur picta vere corolla Primitu', et tenera virens spica mollis arista: Luteae violae mihi, luteumque papaver, Pallentesque cucurbitae, et suaveolentia mala, Vva pampinea rubens educata sub umbra. Sanguine hanc etiam mihi (sed tacebitis) aram Barbatus linit hirculus, cornipesque capella: Pro queis omnia honoribus haec necesse Priapo Praestare, et domini hortulum, vineamque tueri. Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas. Vicinus prope dives est, negligensque Priapus. Inde sumite: semita haec deinde vos feret ipsa. [20] Ego haec ego arte fabricata rustica, Ego arida, o viator, ecce populus Agellulum hunc, sinistra, tute quem vides, Herique villulam, hortulumque pauperis Tuor, malasque furis arceo manus. Mihi corolla picta vero ponitur: Mihi rubens arista sole fervido: Mihi virente dulcis uva pampino: Mihique glauca duro oliva frigore. Meis capella delicata pascuis In urbem adulta lacte portat ubera: Meisque pinguis agnus ex ovilibus Gravem domum remittit aere dexteram: Tenerque, matre mugiente, vaccula Deum profundit ante templa sanguinem. Proin', viator, hunc Deum vereberis, Manumque sorsum habebis hoc tibi expedit. Parata namque crux, sine arte mentula. Velim pol, inquis: at pol ecce, villicus Venit: valente cui revulsa brachio Fit ista mentula apta clava dexterae. [21] Aureli, pater essuritionum, Non harum modo, sed quot aut fuerunt Aut sunt aut aliis erunt in annis, Pedicare cupis meos amores. Nec clam: nam simul es, iocaris una, Haeres ad latus omnia experiris. Frustra: nam insidias mihi instruentem Tangem te prior inrumatione. Atque id si faceres satur, tacerem: Nunc ipsum id doleo, quod essurire, A me me, puer et sitire discet. Quare desine, dum licet pudico, Ne finem facias, sed inrumatus. [22] Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, Homost venustus et dicax et urbanus, Idemque longe plurimos facit versus. Puto esse ego illi milia aut decem aut plura Perscripta, nec sic ut fit in palimpseston Relata: chartae regiae, novei libri, Novei umbilici, lora rubra, membrana Derecta plumbo, et pumice omnia aequata. Haec cum legas tu, bellus ille et urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor Rursus videtur; tantum abhorret ac mutat. Hoc quid putemus esse? qui modo scurra Aut siquid hac re scitius videbatur, Idem infacetost infacetior rure, Simul poemata attigit, neque idem umquam Aequest beatus ac poema cum scribit: Tam gaudet in se tamque se ipse miratur. Nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam, Quem non in aliqua re videre Suffenum Possis. suus cuique attributus est error: Sed non videmus, manticae quod in tergost. [23] Furei, quoi neque servos est neque arca Nec cimex neque araneus neque ignis, Verumst et pater et noverca, quorum Dentes vel silicem comesse possunt, Est pulchre tibi cum tuo parente Et cum coniuge lignea parentis. Nec mirum: bene nam valetis omnes, Pulchre concoquitis, nihil timetis, Non incendia, non graves ruinas, Non furta inpia, non dolos veneni, Non casus alios periculorum. Atqui corpora sicciora cornu Aut siquid magis aridumst habetis Sole et frigore et essuritione. Quare non tibi sit bene ac beate? A te sudor abest, abest saliva, Mucusque et mala pituita nasi. Hanc ad munditiem adde mundiorem, Quod culus tibi purior salillost, Nec toto decies cacas in anno, Atque id durius est faba et lapillis; Quod tu si manibus teras fricesque, Non umquam digitum inquinare possis. Haec tu commoda tam beata, Furi, Noli spernere nec putare parvi, Et sestertia quae soles precari Centum desine: nam sat es beatus. [24] O qui flosculus es Iuventiorum, Non horum modo, sed quot aut fuerunt Aut posthac aliis erunt in annis, Mallem divitias Midae dedisses Isti, quoi neque servus est neque arca, Quam sic te sineres ab illo amari. 'Qui? non est homo bellus?' inquies. est: Sed bello huic neque servos est neque arca. Hoc tu quam lubet abice elevaque: Nec servom tamen ille habet neque arcam. [25] Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo Vel anseris medullula vel imula oricilla Vel pene languido senis situque araneoso, Idemque Thalle turbida rapacior procella, Cum diva munerarios ostendit oscitantes, Remitte pallium mihi meum, quod involasti, Sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, Inepte, quae palam soles habere tamquam avita. Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, Ne laneum latusculum manusque mollicellas Inusta turpiter tibi flagella conscribillent, Et insolenter aestues velut minuta magno Deprensa navis in mari vesaniente vento. [26] Furi, villula nostra non ad Austri Flatus oppositast neque ad Favoni Nec saevi Boreae aut Apeliotae, Verum ad milia quindecim et ducentos. O ventum horribilem atque pestilentem! [27] Minister vetuli puer Falerni Inger mi calices amariores, Vt lex Postumiae iubet magistrae, Ebriosa acina ebriosioris. At vos quo lubet hinc abite, lymphae Vini pernicies, et ad severos Migrate: hic merus est Thyonianus. [28] Pisonis comites, cohors inanis Aptis sarcinulis et expeditis, Verani optime tuque mi Fabulle, Quid rerum geritis? satisne cum isto Vappa frigoraque et famem tulistis? Ecquidnam in tabulis patet lucelli Expensum, ut mihi, qui meum secutus Praetorem refero datum lucello 'O Memmi, bene me ac diu supinum Tota ista trabe lentus inrumasti.' Sed, quantum video, pari fuistis Casu: nam nihilo minore verpa Farti estis. pete nobiles amicos. At vobis mala multa di deaeque Dent, opprobria Romulei Remique. [29] Quis hoc potest videre, quis potest pati, Nisi inpudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod Comata Gallia Habebat ante et ultima Britannia? Cinaede Romule, haec videbis et feres? Es inpudicus et vorax et aleo. Et ille nunc superbus et superfluens Perambulabit omnium cubilia Vt albulus columbus aut Adoneus? Cinaede Romule, haec videbis et feres? Es inpudicus et vorax et aleo. Eone nomine, imperator unice, Fuisti in ultima occidentis insula, Vt ista vostra defututa Mentula Ducenties comesset aut trecenties? Quid est alid sinistra liberalitas? Parum expatravit an parum eluatus est? Paterna prima lancinata sunt bona: Secunda praeda Pontica: inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus. Timentne Galliae hunc, timent Britanniae? Quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest, Nisi uncta devorare patrimonia? Eone nomine urbis, o potissimei Socer generque, perdidistis omnia? [30] Alfene inmemor atque unanimis false sodalibus Iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi? Iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide? Nec facta inpia fallacum hominum caelicolis placent: Quod tu neglegis, ac me miserum deseris in malis. Eheu quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem? Certe tute iubebas animam tradere, inique, me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque Ventos inrita ferre ac nebulas aerias sinis. Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, Quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui. [31] Paeninsularum, Sirmio, insularumque Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis Marique vasto fert uterque Neptunus, Quam te libenter quamque laetus inviso, Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos Liquisse campos et videre te in tuto. O quid solutis est beatius curis, Cum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus larem ad nostrum Desideratoque acquiescimus lecto. Hoc est, quod unumst pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude: Gaudete vosque, o Libuae lacus undae: Ridete, quidquid est domi cachinnorum. [32] Amabo, mea dulcis Ipsithilla, Meae deliciae, mei lepores, Iube ad te veniam meridiatum. Et si iusseris illud, adiuvato, Nequis liminis obseret tabellam, Neu tibi lubeat foras abire, Sed domi maneas paresque nobis Novem continuas fututiones. Verum, siquid ages, statim iubeto: Nam pransus iaceo et satur supinus Pertundo tunicamque palliumque. [33] O furum optime balneariorum Vibenni pater, et cinaede fili, (Nam dextra pater inquinatiore, Culo filius est voraciore) Cur non exilium malasque in oras Itis, quandoquidem patris rapinae Notae sunt populo, et natis pilosas, Fili, non potes asse venditare. [34] Dianae sumus in fide Puellae et pueri integri: Dianam pueri integri Puellaeque canamus. O Latonia, maximi Magna progenies Iovis, Quam mater prope Deliam Deposivit olivam, Montium domina ut fores Silvarumque virentium Saltuumque reconditorum Amniumque sonantum. Tu Lucina dolentibus Iuno dicta puerperis, Tu potens Trivia et notho's Dicta lumine Luna. Tu cursu, dea, menstruo Metiens iter annuom Rustica agricolae bonis Tecta frugibus exples. Sis quocumque tibi placet Sancta nomine, Romulique, Antique ut solita's, bona Sospites ope gentem. [35] Poetae tenero, meo sodali Velim Caecilio, papyre, dicas, Veronam veniat, Novi relinquens Comi moenia Lariumque litus: Nam quasdam volo cogitationes Amici accipiat sui meique. Quare, si sapiet, viam vorabit, Quamvis candida milies puella Euntem revocet manusque collo Ambas iniciens roget morari, Quae nunc, si mihi vera nuntiantur, Illum deperit inpotente amore: Nam quo tempore legit incohatam Dindymi dominam, ex eo misellae Ignes interiorem edunt medullam. Ignosco tibi, Sapphica puella Musa doctior: est enim venuste Magna Caecilio incohata mater. [36] Annales Volusi, cacata charta, Votum solvite pro mea puella: Nam sanctae Veneri Cupidinique Vovit, si sibi restitutus essem Desissemque truces vibrare iambos, Electissima pessimi poetae Scripta tardipedi deo daturam Infelicibus ustulanda lignis. Et haec pessima se puella vidit Iocose lepide vovere divis. Nunc, o caeruleo creata ponto, Quae sanctum Idalium Vriosque portus Quaeque Ancona Cnidumque harundinosam Colis quaeque Amathunta quaeque Golgos Quaeque Durrachium Adriae tabernam, Acceptum face redditumque votum, Si non inlepidum neque invenustumst. At vos interea venite in ignem, Pleni ruris et inficetiarum Annales Volusi, cacata charta. [37] Salax taberna vosque contubernales, A pileatis nona fratribus pila, Solis putatis esse mentulas vobis, Solis licere, quidquid est puellarum, Confutuere et putare ceteros hircos? An, continenter quod sedetis insulsi Centum an ducenti, non putatis ausurum Me una ducentos inrumare sessores? Atqui putate: namque totius vobis Frontem tabernae scorpionibus scribam. Puella nam mi, quae meo sinu fugit, Amata tantum quantum amabitur nulla, Pro qua mihi sunt magna bella pugnata, Consedit istic. hanc boni beatique Omnes amatis, et quidem, quod indignumst, Omnes pusilli et semitarii moechi; Tu praeter omnes une de capillatis, Cuniculosae Celtiberiae fili Egnati, opaca quem bonum facit barba Et dens Hibera defricatus urina. [38] Malest, Cornifici, tuo Catullo, Malest, me hercule, et est laboriose, Et magis magis in dies et horas. Quem tu, quod minimum facillimumquest, Qua solatus es adlocutione? Irascor tibi. sic meos amores? Paulum quid lubet adlocutionis, Maestius lacrimis Simonideis. [39] Egnatius, quod candidos habet dentes, Renidet usque quaque. sei ad rei ventumst Subsellium, cum orator excitat fletum, Renidet ille. sei ad pii rogum fili Lugetur, orba cum flet unicum mater, Renidet ille. quidquid est, ubicumquest, Quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum, Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. Quare monendum test mihi, bone Egnati. Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs Aut fartus Vmber aut obesus Etruscus Aut Lanuinus ater atque dentatus Aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, Aut quilubet, qui puriter lavit dentes, Tamen renidere usque quaque te nollem: Nam risu inepto res ineptior nullast. Nunc Celtiber es: Celtiberia in terra, Quod quisque minxit, hoc sibi solet mane Dentem atque russam defricare gingivam, Vt quo iste vester expolitior dens est, Hoc te amplius bibisse praedicet loti. [40] Quaenam te mala mens, miselle Ravide, Agit praecipitem in meos iambos? Quis deus tibi non bene advocatus Vecordem parat excitare rixam? An ut pervenias in ora vulgi? Quid vis? qua lubet esse notus optas? Eris, quandoquidem meos amores Cum longa voluisti amare poena. [41] Ametina puella defututa Tota milia me decem poposcit, Ista turpiculo puella naso, Decoctoris amica Formiani. Propinqui, quibus est puella curae, Amicos medicosque convocate: Non est sana puella. nec rogate, Qualis sit: solet esse imaginosa. POEMS 42–60 [42] Adeste, hendecasyllabi, quot estis Omnes undique, quotquot estis omnes. Iocum me putat esse moecha turpis Et negat mihi nostra reddituram Pugillaria, si pati potestis. Persequamur eam, et reflagitemus. Quae sit, quaeritis. illa, quam videtis Turpe incedere, mimice ac moleste Ridentem catuli ore Gallicani. Circumsistite eam, et reflagitate, 'Moecha putida, redde codicillos, Redde, putida moecha, codicillos.' Non assis facis? o lutum, lupanar, Aut si perditius potest quid esse. Sed non est tamen hoc satis putandum. Quod si non aliud potest, ruborem Ferreo canis exprimamus ore. Conclamate iterum altiore voce 'Moecha putida, redde codicillos, Redde, putida moecha, codicillos.' Sed nil proficimus, nihil movetur. Mutandast ratio modusque vobis, Siquid proficere amplius potestis, 'Pudica et proba, redde codicillos.' [43] Salve, nec minimo puella naso Nec bello pede nec nigris ocellis Nec longis digitis nec ore sicco Nec sane nimis elegante lingua, Decoctoris amica Formiani. Ten provincia narrat esse bellam? Tecum Lesbia nostra conparatur? O saeclum insapiens et infacetum! [44] O funde noster seu Sabine seu Tiburs, (Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est Cordi Catullum laedere: at quibus cordist, Quovis Sabinum pignore esse contendunt) Sed seu Sabine sive verius Tiburs, Fui libenter in tua suburbana Villa malamque pectore expuli tussim, Non inmerenti quam mihi meus venter, Dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas. Nam, Sestianus dum volo esse conviva, Orationem in Antium petitorem Plenam veneni et pestilentiae legi. Hic me gravido frigida et frequens tussis Quassavit usque dum in tuum sinum fugi Et me recuravi otioque et urtica. Quare refectus maximas tibi grates Ago, meum quod non es ulta peccatum. Nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin gravidinem et tussim Non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, Qui tum vocat me, cum malum librum legi. [45] Acmen Septumius suos amores Tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, Ni te perdite amo atque amare porro Omnes sum adsidue paratus annos Quantum qui pote plurimum perire, Solus in Libya Indiave tosta Caesio veniam obvius leoni.' Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, Dextra sternuit adprobationem. At Acme leviter caput reflectens Et dulcis pueri ebrios ocellos Illo purpureo ore saviata 'Sic' inquit 'mea vita Septumille, Huic uni domino usque serviamus, Vt multo mihi maior acriorque Ignis mollibus ardet in medullis.' Hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante, Dextra sternuit adprobationem. Nunc ab auspicio bono profecti Mutuis animis amant amantur. Vnam Septumius misellus Acmen Mavolt quam Syrias Britanniasque: Vno in Septumio fidelis Acme Facit delicias libidinesque. Quis ullos homines beatiores Vidit, quis Venerem auspicatiorem? [46] Iam ver egelidos refert tepores, Iam caeli furor aequinoctialis Iocundis Zephyri silescit aureis. Linquantur Phrygii, Catulle, campi Nicaeaeque ager uber aestuosae: Ad claras Asiae volemus urbes. Iam mens praetrepidans avet vagari, Iam laeti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete coetus, Longe quos simul a domo profectos Diversae variae viae reportant. [47] Porci et Socration, duae sinistrae Pisonis, scabies famesque mundi Vos Veraniolo meo et Fabullo Verpus praeposuit Priapus ille? Vos convivia lauta sumptuose De die facitis? mei sodales Quaerunt in trivio vocationes? [48] Mellitos oculos tuos, Iuventi, Siquis me sinat usque basiare, Vsque ad milia basiem trecenta, Nec umquam videar satur futurus, Non si densior aridis aristis Sit nostrae seges osculationis. [49] Disertissime Romuli nepotum, Quot sunt quotque fuere, Marce Tulli, Quotque post aliis erunt in annis, Gratias tibi maximas Catullus Agit pessimus omnium poeta, Tanto pessimus omnium poeta Quanto tu optimus omnium patronus. [50] Hesterno, Licini, die otiosi Multum lusimus in meis tabellis, Vt convenerat esse delicatos. Scribens versiculos uterque nostrum Ludebat numero modo hoc modo illoc, Reddens mutua per iocum atque vinum. Atque illinc abii tuo lepore Incensus, Licini, facetiisque, Vt nec me miserum cibus iuvaret, Nec somnus tegeret quiete ocellos, Sed toto indomitus furore lecto Versarer cupiens videre lucem, Vt tecum loquerer, simulque ut essem. At defessa labore membra postquam Semimortua lectulo iacebant, Hoc, iocunde, tibi poema feci, Ex quo perspiceres meum dolorem. Nunc audax cave sis, precesque nostras, Oramus, cave despuas, ocelle, Ne poenas Nemesis reposcat a te. Est vemens dea: laedere hanc caveto. [51] Ille mi par esse deo videtur, Ille, si fas est, superare divos, Qui sedens adversus identidem te Spectat et audit Dulce ridentem, misero quod omnis Eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi * * * * * Lingua sed torpet, tenuis sub artus Flamma demanat, sonitu suopte Tintinant aures geminae, teguntur Lumina nocte. 51b Otium, Catulle, tibi molestumst: Otio exultas nimiumque gestis. Otium et reges prius et beatas Perdidit urbes. [52] Quid est, Catulle? quid moraris emori? Sella in curuli struma Nonius sedet, Per consulatum peierat Vatinius: Quid est, Catulle? quid moraris emori? [53] Risi nescioquem modo e corona, Qui, cum mirifice Vatiniana Meus crimina Calvos explicasset, Admirans ait haec manusque tollens, 'Di magni, salaputium disertum!' [54] Othonis caput oppidost pusillum * * * * * Neri rustica semilauta crura, Subtile et leve peditum Libonis. * * * * * Si non omnia displicere vellem Tibi et Fuficio seni recocte 54b Irascere iterum meis iambis Inmerentibus, unice imperator. [55] Oramus, si forte non molestumst, Demostres, ubi sint tuae tenebrae. Te campo quaesivimus minore, Te in circo, te in omnibus libellis, Te in templo summi Iovis sacrato. In Magni simul ambulatione Femellas omnes, amice, prendi, Quas vultu vidi tamen serenas. A, vel te sic ipse flagitabam, 'Camerium mihi, pessimae puellae.' Quaedam inquit, nudum sinum reducens, 'En heic in roseis latet papillis.' Sed te iam ferre Herculei labos est. Non custos si fingar ille Cretum, Non si Pegaseo ferar volatu, Non Ladas ego pinnipesve Perseus, Non Rhesi nivea citaque biga: Adde huc plumipedes volatilesque, Ventorumque simul require cursum: Quos cunctos, Cameri, mihi dicares, Defessus tamen omnibus medullis Et multis langoribus peresus Essem te mihi, amice, quaeritando. Tanto ten fastu negas, amice? Dic nobis ubi sis futurus, ede Audacter, conmitte, crede lucei. Num te lacteolae tenent puellae? Si linguam clauso tenes in ore, Fructus proicies amoris omnes: Verbosa gaudet Venus loquella. Vel si vis, licet obseres palatum, Dum vostri sim particeps amoris. [56] Orem ridiculam, Cato, et iocosam Dignamque auribus et tuo cachinno. Ride, quidquid amas, Cato, Catullum: Res est ridicula et nimis iocosa. Deprendi modo pupulum puellae Trusantem: hunc ego, si placet Dionae, Protelo rigida mea cecidi. [57] Pulcre convenit inprobis cinaedis, Mamurrae pathicoque Caesarique. Nec mirum: maculae pares utrisque, Vrbana altera et illa Formiana, Inpressae resident nec eluentur: Morbosi pariter, gemelli utrique Vno in lectulo, erudituli ambo, Non hic quam ille magis vorax adulter, Rivales sociei puellularum. Pulcre convenit inprobis cinaedis. [58] Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, Illa Lesbia, quam Catullus unam Plus quam se atque suos amavit omnes, Nunc in quadriviis et angiportis Glubit magnanimos Remi nepotes. [59] Bononiensis Rufa Rufulum fellat, Vxor Meneni, saepe quam in sepulcretis Vidistis ipso rapere de rogo cenam, Cum devolutum ex igne prosequens panem Ab semiraso tunderetur ustore. [60] Num te leaena montibus Libystinis Aut Scylla latrans infima inguinum parte Tam mente dura procreavit ac taetra, Vt supplicis vocem in novissimo casu Contemptam haberes a! nimis fero corde? POEMS 61–63 [61] Collis o Heliconii Cultor, Vraniae genus, Qui rapis teneram ad virum Virginem, o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee, Cinge tempora floribus Suave olentis amaraci, Flammeum cape, laetus huc Huc veni niveo gerens Luteum pede soccum, Excitusque hilari die Nuptialia concinens Voce carmina tinnula Pelle humum pedibus, manu Pineam quate taedam. Namque Vinia Manlio, Qualis Idalium colens Venit ad Phrygium Venus Iudicem, bona cum bona Nubet alite virgo, Floridis velut enitens Myrtus Asia ramulis, Quos Hamadryades deae Ludicrum sibi rosido Nutriunt umore. Quare age huc aditum ferens Perge linquere Thespiae Rupis Aonios specus, Nympha quos super inrigat Frigerans Aganippe, Ac domum dominam voca Coniugis cupidam novi, Mentem amore revinciens, Vt tenax hedera huc et huc Arborem inplicat errans. Vosque item simul, integrae Virgines, quibus advenit Par dies, agite in modum Dicite 'o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee,' Vt lubentius, audiens Se citarier ad suom Munus, huc aditum ferat Dux bonae Veneris, boni Coniugator amoris. Quis deus magis anxiis Est petendus amantibus? Quem colent homines magis Caelitum? o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee. Te suis tremulus parens Invocat, tibi virgines Zonula soluunt sinus, Te timens cupida novos Captat aure maritus. Tu fero iuveni in manus Floridam ipse puellulam Dedis a gremio suae Matris, o Hymenaee Hymen, O Hymen Hymenaee. Nil potest sine te Venus, Fama quod bona conprobet, Commodi capere: at potest Te volente. quis huic deo Conpararier ausit? Nulla quit sine te domus Liberos dare, nec parens Stirpe cingier: at potest Te volente. quis huic deo Conpararier ausit? Quae tuis careat sacris, Non queat dare praesides Terra finibus: at queat Te volente. quis huic deo Conpararier ausit? Claustra pandite ianuae, Virgo ades. viden ut faces Splendidas quatiunt comas? Tardet ingenuos pudor: * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * Quem tamen magis audiens Flet, quod ire necesse est. Flere desine. non tibi, A- runculeia, periculumst, Nequa femina pulchrior Clarum ab Oceano diem Viderit venientem. Talis in vario solet Divitis domini hortulo Stare flos hyacinthinus. Sed moraris, abit dies: Prodeas, nova nupta. Prodeas, nova nupta, si Iam videtur, et audias Nostra verba. vide ut faces Aureas quatiunt comas: Prodeas, nova nupta. Non tuos levis in mala Deditus vir adultera Probra turpia persequens A tuis teneris volet Secubare papillis, Lenta quin velut adsitas Vitis inplicat arbores, Inplicabitur in tuom Conplexum. sed abit dies: Prodeas, nova nupta. O cubile, quod omnibus * * * * * * * * * * * * * * * Candido pede lecti, Quae tuo veniunt ero, Quanta gaudia, quae vaga Nocte, quae medio die Gaudeat! sed abit dies: Prodeas, nova nupta. Tollite, o pueri, faces: Flammeum video venire. Ite, concinite in modum 'O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee.' Ne diu taceat procax Fescennina iocatio, Nec nuces pueris neget Desertum domini audiens Concubinus amorem. Da nuces pueris, iners Concubine: satis diu Lusisti nucibus: lubet Iam servire Talasio. Concubine, nuces da. Sordebant tibi vilicae, Concubine, hodie atque heri: Nunc tuom cinerarius Tondet os. miser a miser Concubine, nuces da. Diceris male te a tuis Vnguentate glabris marite Abstinere: sed abstine. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Scimus haec tibi quae licent Sola cognita: sed marito Ista non eadem licent. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Nupta, tu quoque, quae tuos Vir petet, cave ne neges, Ni petitum aliunde eat. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. En tibi domus ut potens Et beata viri tui, Quae tibi sine fine erit (O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee), Vsque dum tremulum movens Cana tempus anilitas Omnia omnibus adnuit. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Transfer omine cum bono Limen aureolos pedes, Rasilemque subi forem. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Aspice, intus ut accubans Vir tuos Tyrio in toro Totus inmineat tibi. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Illi non minus ac tibi Pectore uritur intimo Flamma, sed penite magis. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Mitte brachiolum teres, Praetextate, puellulae: Iam cubile adeat viri. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Vos bonae senibus viris Cognitae bene feminae, Collocate puellulam. O Hymen Hymenaee io, O Hymen Hymenaee. Iam licet venias, marite: Vxor in thalamo tibist Ore floridulo nitens, Alba parthenice velut Luteumve papaver. At, marite, (ita me iuvent Caelites) nihilo minus Pulcher es, neque te Venus Neglegit. sed abit dies: Perge, ne remorare. Non diu remoratus es, Iam venis. bona te Venus Iuverit, quoniam palam Quod cupis capis et bonum Non abscondis amorem. Ille pulveris Africei Siderumque micantium Subducat numerum prius, Qui vostri numerare volt Multa milia ludei. Ludite ut lubet, et brevi Liberos date. non decet Tam vetus sine liberis Nomen esse, sed indidem Semper ingenerari. Torquatus volo parvolus Matris e gremio suae Porrigens teneras manus Dulce rideat ad patrem Semhiante labello. Sit suo similis patri Manlio et facile inscieis Noscitetur ab omnibus Et pudicitiam suae Matris indicet ore. Talis illius a bona Matre laus genus adprobet, Qualis unica ab optima Matre Telemacho manet Fama Penelopeo. Claudite ostia, virgines: Lusimus satis. at, bonei Coniuges, bene vivite et Munere adsiduo valentem Exercete inventam. [62] Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo Expectata diu vix tandem lumina tollit. Surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas, Iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra: Nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes. Sic certest; viden ut perniciter exiluere? Non temere exiluere, canent quod vincere par est. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Non facilis nobis, aequales, palma paratast, Adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. Non frustra meditantur, habent memorabile quod sit. Nec mirum, penitus quae tota mente laborent. Nos alio mentes, alio divisimus aures: Iure igitur vincemur, amat victoria curam. Quare nunc animos saltem convertite vestros, Dicere iam incipient, iam respondere decebit. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? Qui natam possis conplexu avellere matris, Conplexu matris retinentem avellere natam Et iuveni ardenti castam donare puellam. Quid faciunt hostes capta crudelius urbe? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Hespere, qui caelo lucet iocundior ignis? Qui desponsa tua firmes conubia flamma, Quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor. Quid datur a divis felici optatius hora? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! * * * * * Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam * * * * * Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! * * * * * Namque tuo adventu vigilat custodia semper. Nocte latent fures, quos idem saepe revertens, Hespere, mutato conprendis nomine Eous. At libet innuptis ficto te carpere questu. Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, Ignotus pecori, nullo convolsus aratro, Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber * * * * * Multi illum pueri, multae optavere puellae: Idem cum tenui carptus defloruit ungui, Nulli illum pueri, nullae optavere puellae: Sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; Cum castum amisit polluto corpore florem, Nec pueris iocunda manet, nec cara puellis. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! Vt vidua in nudo vitis quae nascitur arvo Numquam se extollit, numquam mitem educat uvam, Sed tenerum prono deflectens pondere corpus Iam iam contingit summum radice flagellum; Hanc nulli agricolae, nulli coluere bubulci: At si forte eademst ulmo coniuncta marito, Multi illam agricolae, multi coluere bubulci: Sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit; Cum par conubium maturo tempore adeptast, Cara viro magis et minus est invisa parenti. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! At tu ne pugna cum tali coniuge virgo. Non aequomst pugnare, pater cui tradidit ipse, Ipse pater cum matre, quibus parere necessest. Virginitas non tota tuast, ex parte parentumst, Tertia pars patrist, pars est data tertia matri, Tertia sola tuast: noli pugnare duobus, Qui genero sua iura simul cum dote dederunt. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! [63] Super alta vectus Attis celeri rate maria Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit Adiitque opaca, silvis redimita loca deae, Stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis, Devolsit ilei acuto sibi pondera silice. Itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, Etiam recente terrae sola sanguine maculans Niveis citata cepit manibus leve typanum, Typanum, tuom Cybebe, tua, mater, initia, Quatiensque terga taurei teneris cava digitis Canere haec suis adortast tremebunda comitibus. 'Agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, Simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, Aliena quae petentes velut exules loca Sectam meam executae duce me mihi comites Rabidum salum tulistis truculentaque pelage Et corpus evirastis Veneris nimio odio, Hilarate erae citatis erroribus animum. Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae, Vbi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant, Tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo, Vbi capita Maenades vi iaciunt ederigerae, Vbi sacra sancta acutis ululatibus agitant, Vbi suevit illa divae volitare vaga cohors: Quo nos decet citatis celerare tripudiis.' Simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier, Thiasus repente linguis trepidantibus ululat, Leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant, Viridem citus adit Idam properante pede chorus. Furibunda simul anhelans vaga vadit, animam agens, Comitata tympano Attis per opaca nemora dux, Veluti iuvenca vitans onus indomita iugi: Rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem. Itaque ut domum Cybebes tetigere lassulae, Nimio e labore somnum capiunt sine Cerere. Piger his labante langore oculos sopor operit: Abit in quiete molli rabidus furor animi. Sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis Lustravit aethera album, sola dura, mare ferum, Pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus, Ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit: Trepidante eum recepit dea Pasithea sinu. Ita de quiete molli rapida sine rabie Simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit, Liquidaque mente vidit sine queis ubique foret, Animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit. Ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis, Patriam allocuta maestast ita voce miseriter. 'Patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, Ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae Famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem, Vt aput nivem et ferarum gelida stabula forem Et earum operta adirem furibunda latibula? Vbinam aut quibus locis te positam, patria, reor? Cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem, Rabie fera carens dum breve tempus animus est. Egone a mea remota haec ferar in nemora domo? Patria, bonis, amicis, genitoribus abero? Abero foro, palaestra, stadio et guminasiis? Miser a miser, querendumst etiam atque etiam, anime. Quod enim genus figuraest, ego non quod habuerim? Ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer, Ego guminasi fui flos, ego eram decus olei: Mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, Mihi floridis corollis redimita domus erat, Linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum. Ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar? Ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero? Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam? Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus, Vbi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus? Iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.' Roseis ut huic labellis sonitus celer abiit, Geminas deorum ad aures nova nuntia referens, Ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus Laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur. 'Agedum' inquit 'age ferox i, fac ut hunc furor agitet, Fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat, Mea libere nimis qui fugere imperia cupit. Age caede terga cauda, tua verbera patere, Fac cuncta mugienti fremitu loca retonent, Rutilam ferox torosa cervice quate iubam.' Ait haec minax Cybebe religatque iuga manu. Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo, Vadit, fremit, refringit virgulta pede vago. At ubi umida albicantis loca litoris adiit, Teneramque vidit Attin prope marmora pelagi, Facit impetum: illa demens fugit in nemora fera: Ibi semper omne vitae spatium famula fuit. Dea magna, dea Cybebe, Didymei dea domina, Procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo: Alios age incitatos, alios age rabidos. POEM 64: MARRIAGE OF PELEUS AND THETIS [64] Peliaco quondam prognatae vertice pinus Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos, Cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis, Auratam optantes Colchis avertere pellem Ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi, Caerula verrentes abiegnis aequora palmis. Diva quibus retinens in summis urbibus arces Ipsa levi fecit volitantem flamine currum, Pinea coniungens inflexae texta carinae. Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten. Quae simulac rostro ventosum proscidit aequor, Tortaque remigio spumis incanduit unda, Emersere freti canenti e gurgite vultus Aequoreae monstrum Nereides admirantes. Atque illic alma viderunt luce marinas Mortales oculi nudato corpore Nymphas Nutricum tenus extantes e gurgite cano. Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore, Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos, Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sanxit. O nimis optato saeclorum tempore nati Heroes, salvete, deum genus, o bona matrum Progenies, salvete iterum placidique favete. Vos ego saepe meo, vos carmine conpellabo, Teque adeo eximie taedis felicibus aucte Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, Ipse suos divom genitor concessit amores. Tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine? Tene suam Tethys concessit ducere neptem, Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? Quoi simul optatae finito tempore luces Advenere, domum conventu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu: Dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu. Deseritur Cieros, linquunt Phthiotica tempe, Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant. Rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, Non humilis curvis purgatur vinea rastris, Non falx attenuat frondatorum arboris umbram, Non glaebam prono convellit vomere taurus, Squalida desertis rubigo infertur aratris. Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit Regia, fulgenti splendent auro atque argento. Candet ebur soliis, collucent pocula mensae, Tota domus gaudet regali splendida gaza. Pulvinar vero divae geniale locatur Sedibus in mediis, Indo quod dente politum Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. Haec vestis priscis hominum variata figuris Heroum mira virtutes indicat arte. Namque fluentisono prospectans litore Diae Thesea cedentem celeri cum classe tuetur Indomitos in corde gerens Ariadna furores, Necdum etiam sese quae visit visere credit, Vt pote fallaci quae tum primum excita somno Desertam in sola miseram se cernat arena. Inmemor at iuvenis fugiens pellit vada remis, Inrita ventosae linquens promissa procellae. Quem procul ex alga maestis Minois ocellis, Saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, Prospicit et magnis curarum fluctuat undis, Non flavo retinens subtilem vertice mitram, Non contecta levi † velatum pectus amictu, Non tereti strophio lactantes vincta papillas, Omnia quae toto delapsa e corpore passim Ipsius ante pedes fluctus salis adludebant. Set neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus Illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, Toto animo, tota pendebat perdita mente. A misera, adsiduis quam luctibus externavit Spinosas Erycina serens in pectore curas Illa tempestate, ferox quom robore Theseus Egressus curvis e litoribus Piraei Attigit iniusti regis Gortynia tecta. Nam perhibent olim crudeli peste coactam Androgeoneae poenas exolvere caedis Electos iuvenes simul et decus innuptarum Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro. Quis angusta malis cum moenia vexarentur, Ipse suom Theseus pro caris corpus Athenis Proicere optavit potius quam talia Cretam Funera Cecropiae nec funera portarentur, Atque ita nave levi nitens ac lenibus auris Magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas. Hunc simulac cupido conspexit lumine virgo Regia, quam suavis expirans castus odores Lectulus in molli conplexu matris alebat, Quales Eurotae progignunt flumina myrtus Aurave distinctos educit verna colores, Non prius ex illo flagrantia declinavit Lumina, quam cuncto concepit corpore flammam Funditus atque imis exarsit tota medullis. Heu misere exagitans inmiti corde furores Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces, Quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum, Qualibus incensam iactastis mente puellam Fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem! Quantos illa tulit languenti corde timores! Quam tum saepe magis † fulgore expalluit auri! Cum saevom cupiens contra contendere monstrum Aut mortem oppeteret Theseus aut praemia laudis. Non ingrata tamen frustra munuscula divis Promittens tacito succepit vota labello. Nam velut in summo quatientem brachia Tauro Quercum aut conigeram sudanti cortice pinum Indomitum turben contorquens flamine robur Eruit (illa procul radicitus exturbata Prona cadit, late quast impetus obvia frangens), Sic domito saevom prostravit corpore Theseus Nequiquam vanis iactantem cornua ventis. Inde pedem sospes multa cum laude reflexit Errabunda regens tenui vestigia filo, Ne labyrintheis e flexibus egredientem Tecti frustraretur inobservabilis error. Sed quid ego a primo digressus carmine plura Conmemorem, ut linquens genitoris filia voltum, Vt consanguineae conplexum, ut denique matris, Quae misera in gnata deperdita laetabatur, Omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem, Aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae Venerit, aut ut eam devinctam lumina somno Liquerit inmemori discedens pectore coniunx? Saepe illam perhibent ardenti corde furentem Clarisonas imo fudisse e pectore voces, Ac tum praeruptos tristem conscendere montes, Vnde aciem in pelagi vastos protenderet aestus, Tum tremuli salis adversas procurrere in undas Mollia nudatae tollentem tegmina surae, Atque haec extremis maestam dixisse querellis, Frigidulos udo singultus ore cientem. 'Sicine me patriis avectam, perfide, ab oris, Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu? Sicine discedens neglecto numine divom Inmemor a, devota domum periuria portas? Nullane res potuit crudelis flectere mentis Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto, Inmite ut nostri vellet miserescere pectus? At non haec quondam nobis promissa dedisti, Vane: mihi non haec miserae sperare iubebas, Sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos: Quae cuncta aerii discerpunt irrita venti. Iam iam nulla viro iuranti femina credat, Nulla viri speret sermones esse fideles; Quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci, Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt: Sed simulac cupidae mentis satiata libidost, Dicta nihil meminere, nihil periuria curant. Certe ego te in medio versantem turbine leti Eripui, et potius germanum amittere crevi, Quam tibi fallaci supremo in tempore dessem. Pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque Praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra. Quaenam te genuit sola sub rupe leaena? Quod mare conceptum spumantibus expuit undis? Quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis? Talia qui reddis pro dulci praemia vita. Si tibi non cordi fuerant conubia nostra, Saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, At tamen in vostras potuisti ducere sedes, Quae tibi iocundo famularer serva labore, Candida permulcens liquidis vestigia lymphis Purpureave tuum consternens veste cubile. Sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris, Externata malo, quae nullis sensibus auctae Nec missas audire queunt nec reddere voces? Ille autem prope iam mediis versatur in undis, Nec quisquam adparet vacua mortalis in alga. Sic nimis insultans extremo tempore saeva Fors etiam nostris invidit questibus aures. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, Indomito nec dira ferens stipendia tauro Perfidus in Creta religasset navita funem, Nec malus hic celans dulci crudelia forma Consilia in nostris requiesset sedibus hospes! Nam quo me referam? quali spe perdita nitar? Idomeneosne petam montes? a, gurgite lato Discernens ponti truculentum ubi dividit aequor? An patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui, Respersum iuvenem fraterna caede secuta? Coniugis an fido consoler memet amore, Quine fugit lentos incurvans gurgite remos? Praeterea nullo litus, sola insula, tecto, Nec patet egressus pelagi cingentibus undis: Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta, Omnia sunt deserta, ostentant omnia letum. Non tamen ante mihi languescent lumina morte, Nec prius a fesso secedent corpore sensus, Quam iustam a divis exposcam prodita multam, Caelestumque fidem postrema conprecer hora. Quare facta virum multantes vindice poena, Eumenides, quibus anguino redimita capillo Frons expirantis praeportat pectoris iras, Huc huc adventate, meas audite querellas, Quas ego vae! misera extremis proferre medullis Cogor inops, ardens, amenti caeca furore. Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, Vos nolite pati nostrum vanescere luctum, Sed quali solam Theseus me mente reliquit, Tali mente, deae, funestet seque suosque.' Has postquam maesto profudit pectore voces, Supplicium saevis exposcens anxia factis, Adnuit invicto caelestum numine rector, Quo motu tellus atque horrida contremuerunt Aequora concussitque micantia sidera mundus. Ipse autem caeca mentem caligine Theseus Consitus oblito dimisit pectore cuncta, Quae mandata prius constanti mente tenebat, Dulcia nec maesto sustollens signa parenti Sospitem Erechtheum se ostendit visere portum. Namque ferunt olim, castae cum moenia divae Linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus, Talia conplexum iuveni mandata dedisse. 'Gnate, mihi longa iocundior unice vita, Reddite in extrema nuper mihi fine senectae, Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus, Quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus Eripit invito mihi te, cui languida nondum Lumina sunt gnati cara saturata figura: Non ego te gaudens laetanti pectore mittam, Nec te ferre sinam fortunae signa secundae, Sed primum multas expromam mente querellas, Canitiem terra atque infuso pulvere foedans, Inde infecta vago suspendam lintea malo, Nostros ut luctus nostraeque incendia mentis Carbasus obscurata decet ferrugine Hibera. Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, Quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei Adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, Tum vero facito ut memori tibi condita corde Haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, Vt simulac nostros invisent lumina colles, Funestam antennae deponant undique vestem, Candidaque intorti sustollant vela rudentes, Lucida qua splendent summi carchesia mali, Quam primum cernens ut laeta gaudia mente Agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.' Haec mandata prius constanti mente tenentem Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes Aerium nivei montis liquere cacumen. At pater, ut summa prospectum ex arce petebat, Anxia in adsiduos absumens lumina fletus, Cum primum infecti conspexit lintea veli, Praecipitem sese scopulorum e vertice iecit, Amissum credens inmiti Thesea fato. Sic funesta domus ingressus tecta paterna Morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum Obtulerat mente inmemori talem ipse recepit. Quae tamen aspectans cedentem maesta carinam Multiplices animo volvebat saucia curas. At parte ex alia florens volitabat Iacchus Cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis, Te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore. * * * * * Quae tum alacres passim lymphata mente furebant Euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes. Harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, Pars e divolso iactabant membra iuvenco, Pars sese tortis serpentibus incingebant, Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, Orgia, quae frustra cupiunt audire profani, Plangebant aliae proceris tympana palmis Aut tereti tenues tinnitus aere ciebant, Multis raucisonos efflabant cornua bombos Barbaraque horribili stridebat tibia cantu. Talibus amplifice vestis decorata figuris Pulvinar conplexa suo velabat amictu. Quae postquam cupide spectando Thessala pubes Expletast, sanctis coepit decedere divis. Hic, qualis flatu placidum mare matutino Horrificans Zephyrus proclivas incitat undas Aurora exoriente vagi sub limina Solis, Quae tarde primum clementi flamine pulsae Procedunt (leni resonant plangore cachinni), Post vento crescente magis magis increbescunt Purpureaque procul nantes a luce refulgent, Sic ibi vestibuli linquentes regia tecta Ad se quisque vago passim pede discedebant. Quorum post abitum princeps e vertice Pelei Advenit Chiron portans silvestria dona: Nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis Montibus ora creat, quos propter fluminis undas Aura parit flores tepidi fecunda Favoni, Hos indistinctis plexos tulit ipse corollis, Quo permulsa domus iocundo risit odore. Confestim Penios adest, viridantia Tempe, Tempe, quae silvae cingunt super inpendentes, † Minosim linquens crebris celebranda choreis, Non vacuos: namque ille tulit radicitus altas Fagos ac recto proceras stipite laurus, Non sine nutanti platano lentaque sorore Flammati Phaethontis et aeria cupressu. Haec circum sedes late contexta locavit, Vestibulum ut molli velatum fronde vireret. Post hunc consequitur sollerti corde Prometheus, Extenuata gerens veteris vestigia poenae, Quam quondam scythicis restrictus membra catena Persolvit pendens e verticibus praeruptis. Inde pater divom sancta cum coniuge natisque Advenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens Vnigenamque simul cultricem montibus Idri: Pelea nam tecum pariter soror aspernatast Nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis, Qui postquam niveis flexerunt sedibus artus, Large multiplici constructae sunt dape mensae, Cum interea infirmo quatientes corpora motu Veridicos Parcae coeperunt edere cantus. His corpus tremulum conplectens undique vestis Candida purpurea talos incinxerat ora, Annoso niveae residebant vertice vittae, Aeternumque manus carpebant rite laborem. Laeva colum molli lana retinebat amictum, Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis, tum prono in pollice torquens Libratum tereti versabat turbine fusum, Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, Laneaque aridulis haerebant morsa labellis, Quae prius in levi fuerant extantia filo: Ante pedes autem candentis mollia lanae Vellera virgati custodibant calathisci. Haec tum clarisona pectentes vellera voce Talia divino fuderunt carmine fata, Carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas. O decus eximium magnis virtutibus augens, Emathiae tutamen opis, clarissime nato, Accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores, Veridicum oraclum. sed vos, quae fata sequuntur, Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Adveniet tibi iam portans optata maritis Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx, Quae tibi flexanimo mentem perfundat amore Languidulosque paret tecum coniungere somnos, Levia substernens robusto brachia collo. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Nulla domus tales umquam conexit amores, Nullus amor tali coniunxit foedere amantes, Qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Nascetur vobis expers terroris Achilles, Hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, Quae persaepe vago victor certamine cursus Flammea praevertet celeris vestigia cervae. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Non illi quisquam bello se conferet heros, Cum Phrygii Teucro manabunt sanguine † tenen, Troicaque obsidens longinquo moenia bello Periuri Pelopis vastabit tertius heres. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Illius egregias virtutes claraque facta Saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, Cum in cinerem canos solvent a vertice crines Putridaque infirmis variabunt pectora palmis. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Namque velut densas praecerpens cultor aristas Sole sub ardenti flaventia demetit arva, Troiugenum infesto prosternet corpora ferro. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, Quae passim rapido diffunditur Hellesponto, Cuius iter caesis angustans corporum acervis Alta tepefaciet permixta flumina caede. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Denique testis erit morti quoque reddita praeda, Cum terrae ex celso coacervatum aggere bustum Excipiet niveos percussae virginis artus. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis Vrbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, Alta Polyxenia madefient caede sepulcra, Quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, Proiciet truncum submisso poplite corpus. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Quare agite optatos animi coniungite amores. Accipiat coniunx felici foedere divam, Dedatur cupido iandudum nupta marito. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Non illam nutrix orienti luce revisens Hesterno collum poterit circumdare filo, [Currite ducentes subtegmina, currite, fusi] Anxia nec mater discordis maesta puellae Secubitu caros mittet sperare nepotes. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi. Talia praefantes quondam felicia Pelei Carmina divino cecinerunt pectore Parcae. Praesentes namque ante domos invisere castas Heroum et sese mortali ostendere coetu Caelicolae nondum spreta pietate solebant. Saepe pater divom templo in fulgente residens, Annua cum festis venissent sacra diebus, Conspexit terra centum procumbere tauros. Saepe vagus Liber Parnasi vertice summo Thyiadas effusis euhantes crinibus egit. * * * * * Cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes Acciperent laeti divom fumantibus aris. Saepe in letifero belli certamine Mavors Aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo Armatas hominumst praesens hortata catervas. Sed postquam tellus scelerest imbuta nefando, Iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt, Perfudere manus fraterno sanguine fratres, Destitit extinctos natus lugere parentes, Optavit genitor primaevi funera nati, Liber ut innuptae poteretur flore novercae, Ignaro mater substernens se inpia nato Inpia non veritast divos scelerare penates: Omnia fanda nefanda malo permixta furore Iustificam nobis mentem avertere deorum. Quare nec tales dignantur visere coetus, Nec se contingi patiuntur lumine claro. POEMS 65–103 [65] Esti me adsiduo confectum cura dolore Sevocat a doctis, Ortale, virginibus, Nec potisest dulces Musarum expromere fetus Mens animi, (tantis fluctuat ipsa malis: Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris Pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter littore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis. * * * * * Adloquar, audiero numquam tua facta loquentem, Numquam ego te, vita frater amabilior, Aspiciam posthac. at certe semper amabo, Semper maesta tua carmina morte canam, Qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Itylei)— Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto Haec expressa tibi carmina Battiadae, Ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis Effluxisse meo forte putes animo, Vt missum sponsi furtivo munere malum Procurrit casto virginis e gremio, Quod miserae oblitae molli sub veste locatum, Dum adventu matris prosilit, excutitur: Atque illud prono praeceps agitur decursu, Huic manat tristi conscius ore rubor. [66] Omnia qui magni dispexit lumina mundi, Qui stellarum ortus comperit atque obitus, Flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, Vt cedant certis sidera temporibus, Vt Triviam furtim sub Latmia saxa relegans Dulcis amor gyro devocet aerio, Idem me ille Conon caelesti in lumine vidit E Beroniceo vertice caesariem Fulgentem clare, quam cunctis illa deorum Levia protendens brachia pollicitast, Qua rex tempestate novo auctus hymenaeo Vastatum finis iverat Assyrios, Dulcia nocturnae portans vestigia rixae, Quam de virgineis gesserat exuviis. Estne novis nuptis odio venus? anne parentum Frustrantur falsis gaudia lacrimulis, Vbertim thalami quas intra lumina fundunt? Non, ita me divi, vera gemunt, iuerint. Id mea me multis docuit regina querellis Invisente novo praelia torva viro. An tu non orbum luxti deserta cubile, Sed fratris cari flebile discidium? Quam penitus maestas excedit cura medullas! Vt tibi tum toto pectore sollicitae Sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe Cognoram a parva virgine magnanimam. Anne bonum oblita's facinus, quo regium adepta's Coniugium, quo non fortius ausit alis? Sed tum maesta virum mittens quae verba locuta's! Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu! Quis te mutavit tantus deus? an quod amantes Non longe a caro corpore abesse volunt? Atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis Non sine taurino sanguine pollicita's Sei reditum tetullisset. is haut in tempore longo Captam Asiam Aegypti finibus addiderat. Quis ego pro factis caelesti reddita coetu Pristina vota novo munere dissoluo. Invita, o regina, tuo de vertice cessi, Invita: adiuro teque tuomque caput, Digna ferat quod siquis inaniter adiurarit: Sed qui se ferro postulet esse parem? Ille quoque eversus mons est, quem maximum in orbi Progenies Thiae clara supervehitur, Cum Medi peperere novom mare, cumque inventus Per medium classi barbara navit Athon. Quid facient crines, cum ferro talia cedant? Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, Et qui principio sub terra quaerere venas Institit ac ferri frangere duritiem! Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores Lugebant, cum se Memnonis Aethiopis Vnigena inpellens nictantibus aera pennis Obtulit Arsinoes Locridos ales equos, Isque per aetherias me tollens avolat umbras Et Veneris casto collocat in gremio. Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat, Graia Canopieis incola litoribus. † Hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli Ex Ariadneis aurea temporibus Fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus Devotae flavi verticis exuviae, Vvidulam a fletu cedentem ad templa deum me Sidus in antiquis diva novom posuit: Virginis et saevi contingens namque Leonis Lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, Vertor in occasum, tardum dux ante Booten, Qui vix sero alto mergitur Oceano. Sed quamquam me nocte premunt vestigia divom, Lux autem canae Tethyi restituit, (Pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo, Namque ego non ullo vera timore tegam, Nec si me infestis discerpent sidera dictis, Condita quin verei pectoris evoluam): Non his tam laetor rebus, quam me afore semper, Afore me a dominae vertice discrucior, Quicum ego, dum virgo curis fuit omnibus expers, Vnguenti Suriei milia multa bibi. Nunc vos, optato quom iunxit lumine taeda, Non prius unanimis corpora coniugibus Tradite nudantes reiecta veste papillas, Quam iocunda mihi munera libet onyx, Voster onyx, casto petitis quae iura cubili. Sed quae se inpuro dedit adulterio, Illius a mala dona levis bibat irrita pulvis: Namque ego ab indignis praemia nulla peto. Sed magis, o nuptae, semper concordia vostras Semper amor sedes incolat adsiduos. Tu vero, regina, tuens cum sidera divam Placabis festis luminibus Venerem, Vnguinis expertem non siris esse tuam me, Sed potius largis adfice muneribus. Sidera corruerent utinam! coma regia fiam: Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion! [67] O dulci iocunda viro, iocunda parenti, Salve, teque bona Iuppiter auctet ope, Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne Olim, cum sedes ipse senex tenuit, Quamque ferunt rursus voto servisse maligno, Postquam es porrecto facta marita sene. Dic agedum nobis, quare mutata feraris In dominum veterem deseruisse fidem. 'Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum) Culpa meast, quamquam dicitur esse mea, Nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam: Verum istud populi fabula, Quinte, facit, Qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum, Ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast.' Non istuc satis est uno te dicere verbo, Sed facere ut quivis sentiat et videat. 'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.' Nos volumus: nobis dicere ne dubita. 'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis, Falsumst. non illam vir prior attigerit, Languidior tenera cui pendens sicula beta Numquam se mediam sustulit ad tunicam: Sed pater illius gnati violasse cubile Dicitur et miseram conscelerasse domum, Sive quod inpia mens caeco flagrabat amore, Seu quod iners sterili semine natus erat, Et quaerendus is unde foret nervosius illud, Quod posset zonam solvere virgineam.' Egregium narras mira pietate parentem, Qui ipse sui gnati minxerit in gremium. Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere Brixia Cycneae supposita speculae, Flavos quam molli percurrit flumine Mella, Brixia Veronae mater amata meae. 'Et de Postumio et Corneli narrat amore, Cum quibus illa malum fecit adulterium.' Dixerit hic aliquis: qui tu isthaec, ianua, nosti? Cui numquam domini limine abesse licet, Nec populum auscultare, sed heic suffixa tigillo Tantum operire soles aut aperire domum? 'Saepe illam audivi furtiva voce loquentem Solam cum ancillis haec sua flagitia, Nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi Speraret nec linguam esse nec auriculam. Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo Nomine, ne tollat rubra supercilia. Longus homost, magnas quoi lites intulit olim Falsum mendaci ventre puerperium.' [68] Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis Sublevem et a mortis limine restituam, Quem neque sancta Venus molli requiescere somno Desertum in lecto caelibe perpetitur, Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae Oblectant, cum mens anxia pervigilat, Id gratumst mihi, me quoniam tibi dicis amicum, Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris: Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani, Neu me odisse putes hospitis officium, Accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse, Ne amplius a misero dona beata petas. Tempore quo primum vestis mihi tradita purast, Iocundum cum aetas florida ver ageret, Multa satis lusi: non est dea nescia nostri, Quae dulcem curis miscet amaritiem: Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors Abstulit. o misero frater adempte mihi, Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una totast nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuos in vita dulcis alebat amor. Cuius ego interitu tota de mente fugavi Haec studia atque omnis delicias animi. Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo Esse, quod hic quivis de meliore nota Frigida deserto tepefactet membra cubili, Id, Mani, non est turpe, magis miserumst. Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. Nam, quod scriptorum non magnast copia apud me, Hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: Huc una ex multis capsula me sequitur. Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna Id facere aut animo non satis ingenuo, Quod tibi non utriusque petenti copia factast: Vltro ego deferrem, copia siqua foret. Non possum reticere, deae, qua me Allius in re Iuverit aut quantis iuverit officiis: Nec fugiens saeclis obliviscentibus aetas Illius hoc caeca nocte tegat studium: Sed dicam vobis, vos porro dicite multis Milibus et facite haec charta loquatur anus * * * * * Notescatque magis mortuos atque magis, Nec tenuem texens sublimis aranea telam In deserto Alli nomine opus faciat. Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, Scitis, et in quo me corruerit genere, Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, Maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu Cessarent tristique imbre madere genae. Qualis in aerii perlucens vertice montis Rivos muscoso prosilit e lapide, Qui cum de prona praeceps est valle volutus, Per medium sensim transit iter populi, Dulci viatori lasso in sudore levamen, Cum gravis exustos aestus hiulcat agros: Hic, velut in nigro iactatis turbine nautis Lenius aspirans aura secunda venit Iam prece Pollucis, iam Castoris inplorata, Tale fuit nobis Manius auxilium. Is clusum lato patefecit limite campum, Isque domum nobis isque dedit dominam, Ad quam communes exerceremus amores. Quo mea se molli candida diva pede Intulit et trito fulgentem in limine plantam Innixa arguta constituit solea, Coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laudamia domum Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro Hostia caelestis pacificasset eros. Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo, Quod temere invitis suscipiatur eris. Quam ieiuna pium desideret ara cruorem, Doctast amisso Laudamia viro, Coniugis ante coacta novi dimittere collum, Quam veniens una atque altera rursus hiemps Noctibus in longis avidum saturasset amorem, Posset ut abrupto vivere coniugio, Quod scirant Parcae non longo tempore adesse, Si miles muros isset ad Iliacos: Nam tum Helenae raptu primores Argivorum Coeperat ad sese Troia ciere viros, Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque, Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, Quaene etiam nostro letum miserabile fratri Attulit. ei misero frater adempte mihi, Ei misero fratri iocundum lumen ademptum, Tecum una totast nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuos in vita dulcis alebat amor. Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra Nec prope cognatos conpositum cineres, Sed Troia obscaena, Troia infelice sepultum Detinet extremo terra aliena solo. Ad quam tum properans fertur simul undique pubes Graeca penetrales deseruisse focos, Ne Paris abducta gavisus libera moecha Otia pacato degeret in thalamo. Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia, Ereptumst vita dulcius atque anima Coniugium: tanto te absorbens vertice amoris Aestus in abruptum detulerat barathrum, Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum Siccare emulsa pingue palude solum, Quod quondam caesis montis fodisse medullis Audit falsiparens Amphitryoniades, Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta Perculit imperio deterioris eri, Pluribus ut caeli tereretur ianua divis, Hebe nec longa virginitate foret. Sed tuos altus amor barathro fuit altior illo, Qui durum domitam ferre iugum docuit: Nam nec tam carum confecto aetate parenti Vna caput seri nata nepotis alit, Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis Nomen testatas intulit in tabulas, Inpia derisi gentilis gaudia tollens Suscitat a cano volturium capiti: Nec tantum niveo gavisast ulla columbo Conpar, quae multo dicitur inprobius Oscula mordenti semper decerpere rostro, Quam quae praecipue multivolast mulier. Sed tu horum magnos vicisti sola furores, Vt semel es flavo conciliata viro. Aut nihil aut paulo cui tum concedere digna Lux mea se nostrum contulit in gremium, Quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido Fulgebat crocina candidus in tunica. Quae tamen etsi uno non est contenta Catullo, Rara verecundae furta feremus erae, Ne nimium simus stultorum more molesti. Saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, Coniugis in culpa flagrantem conquoquit iram, Noscens omnivoli plurima furta Iovis. Atquei nec divis homines conponier aequomst, * * * * * * * * * * Ingratum tremuli tolle parentis onus. Nec tamen illa mihi dextra deducta paterna Fragrantem Assyrio venit odore domum, Sed furtiva dedit muta munuscula nocte, Ipsius ex ipso dempta viri gremio. Quare illud satis est, si nobis is datur unis, Quem lapide illa diem candidiore notat. Hoc tibi, qua potui, confectum carmine munus Pro multis, Alli, redditur officiis, Ne vostrum scabra tangat rubigine nomen Haec atque illa dies atque alia atque alia. Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim Antiquis solitast munera ferre piis: Sitis felices et tu simul et tua vita Et domus, ipsi in qua lusimus et domina, Et qui principio nobis te tradidit Anser, A quo sunt primo mi omnia nata bona. Et longe ante omnes mihi quae me carior ipsost, Lux mea, qua viva vivere dulce mihist. [69] Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur, Non si illam rarae labefactes munere vestis Aut perluciduli deliciis lapidis. Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur Valle sub alarum trux habitare caper. Hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valdest Bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, Aut admirari desine cur fugiunt. [70] Nulli se dicit mulier mea nubere malle Quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, In vento et rapida scribere oportet aqua. [71] Siquoi iure bono sacer alarum obstitit hircus, Aut siquem merito tarda podagra secat, Aemulus iste tuos, qui vostrum exercet amorem, Mirificost fato nactus utrumque malum, Nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos: Illam adfligit odore, ipse perit podagra. [72] Dicebas quondam solum te nosse Catullum, Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem. Dilexi tum te non tantum ut volgus amicam, Sed pater ut gnatos diligit et generos. Nunc te cognovi: quare etsi inpensius uror, Multo mi tamen es vilior et levior. Qui potisest? inquis. quod amantem iniuria talis Cogit amare magis, sed bene velle minus. [73] Desine de quoquam quicquam bene velle mereri Aut aliquem fieri posse putare pium. Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne Prodest, immo etiam taedet obestque magis Vt mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit. [74] Gellius audierat patruom obiurgare solere, Siquis delicias diceret aut faceret. Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam Vxorem et patruom reddidit Harpocratem. Quod voluit fecit: nam, quamvis inrumet ipsum Nunc patruom, verbum non faciet patruos. [77] Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico (Frustra? immo magno cum pretio atque malo), Sicine subrepsti mei, atque intestina perurens Ei misero eripuisti omnia nostra bona? Eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum Vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae Savia conminxit spurca saliva tua. Verum id non inpune feres: nam te omnia saecla Noscent, et qui sis fama loquetur anus. [78] Gallus habet fratres, quorumst lepidissima coniunx Alterius, lepidus filius alterius. Gallus homost bellus: nam dulces iungit amores, Cum puero ut bello bella puella cubet. Gallus homost stultus nec se videt esse maritum, Qui patruos patrui monstret adulterium. [79] Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit Quam te cum tota gente, Catulle, tua. Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, Si tria notorum savia reppererit. [80] Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella Hiberna fiant candidiora nive, Mane domo cum exis et cum te octava quiete E molli longo suscitat hora die? Nescioquid certest: an vere fama susurrat Grandia te medii tenta vorare viri? Sic certest: clamant Victoris rupta miselli Ilia, et emulso labra notata sero. [81] Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, Bellus homo, quem tu diligere inciperes, Praeterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri Hospes inaurata pallidior statua, Qui tibi nunc cordist, quem tu praeponere nobis Audes, et nescis quod facinus facias. [82] Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum Aut aliud siquid carius est oculis, Eripere ei noli, multo quod carius illi Est oculis seu quid carius est oculis. [83] Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: Haec illi fatuo maxima laetitiast. Mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret, Sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, Non solum meminit, sed quae multo acrior est res Iratast. Hoc est, uritur et coquitur. [84] Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Dicere, et insidias Arrius hinsidias, Et tum mirifice sperabat se esse locutum, Cum quantum poterat dixerat hinsidias. Credo, sic mater, sic Liber avonculus eius, Sic maternus avos dixerat atque avia. Hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: Audibant eadem haec leniter et leviter, Nec sibi postilla metuebant talia verba, Cum subito adfertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, Iam non Ionios esse, sed Hionios. [85] Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio et excrucior. [86] Quintia formosast multis, mihi candida, longa, Rectast. haec ego sic singula confiteor, Totum illud formosa nego: nam nulla venustas, Nulla in tam magnost corpore mica salis. Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, Tum omnibus una omnes surripuit Veneres. [87] Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea's. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, Quanta in amore tuo ex parte reperta meast. Nunc est mens diducta tua, mea Lesbia, culpa, Atque ita se officio perdidit ipsa suo, Vt iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias. [76] Siqua recordanti benefacta priora voluptas Est homini, cum se cogitat esse pium, Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo Divom ad fallendos numine abusum homines, Multa parata manent in longa aetate, Catulle, Ex hoc ingrato gaudia amore tibi. Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt; Omniaque ingratae perierunt credita menti. Quare iam te cur amplius excrucies? Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis Et dis invitis desinis esse miser? Difficilest longum subito deponere amorem. Difficilest, verum hoc quae lubet efficias. Vna salus haec est, hoc est tibi pervincendum: Hoc facias, sive id non pote sive pote. O di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam Extremam iam ipsa morte tulistis opem, Me miserum aspicite (et, si vitam puriter egi, Eripite hanc pestem perniciemque mihi), Ei mihi surrepens imos ut torpor in artus Expulit ex omni pectore laetitias. Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, Aut, quod non potisest, esse pudica velit: Ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea. [88] Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore Prurit et abiectis pervigilat tunicis? Quid facit is, patruom qui non sinit esse maritum? Ecqui scis quantum suscipiat sceleris? Suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys Nec genitor lympharum abluit Oceanus: Nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, Non si demisso se ipse voret capite. [89] Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater Tamque valens vivat tamque venusta soror Tamque bonus patruos tamque omnia plena puellis Cognatis, quare is desinat esse macer? Qui ut nihil attingit, nisi quod fas tangere non est, Quantumvis quare sit macer invenies. [90] Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando Coniugio et discat Persicum aruspicium: Nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, Si verast Persarum inpia relligio, Navos ut accepto veneretur carmine divos Omentum in flamma pingue liquefaciens. [91] Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, Quod te cognossem bene constantemve putarem Aut posse a turpi mentem inhibere probro, Sed neque quod matrem nec germanam esse videbam Hanc tibi, cuius me magnus edebat amor. Et quamvis tecum multo coniungerer usu, Non satis id causae credideram esse tibi. Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni Culpast, in quacumque est aliquid sceleris. [92] Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam De me: Lesbia me dispeream nisi amat. Quo signo? quia sunt † totidem mea: deprecor illam Absidue, verum dispeream nisi amo. [93] Nil nimium studeo Caesar tibi belle placere, Nec scire utrum sis albus an ater homo. [94] Mentula moechatur. moechatur mentula: certe. Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit. [95] Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem Quam coeptast nonamque edita post hiemem, Milia cum interea quingenta Hortensius uno * * * * * Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula pervoluent. At Volusi annales Paduam morientur ad ipsam Et laxas scombris saepe dabunt tunicas. Parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis, At populus tumido gaudeat Antimacho. [96] Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris Accidere a nostro, Calve, dolore potest, Quo desiderio veteres renovamus amores Atque olim missas flemus amicitias, Certe non tanto mors inmatura dolorist Quintiliae, quantum gaudet amore tuo. [97] Non (ita me di ament) quicquam referre putavi, Vtrumne os an culum olfacerem Aemilio. Nilo mundius hoc, niloque immundior ille, Verum etiam culus mundior et melior: Nam sine dentibus est: dentes os sesquipedales, Gingivas vero ploxeni habet veteris, Praeterea rictum qualem diffissus in aestu Meientis mulae cunnus habere solet. Hic futuit multas et se facit esse venustum, Et non pistrino traditur atque asino? Quem siqua attingit, non illam posse putemus Aegroti culum lingere carnificis? [98] In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi, Id quod verbosis dicitur et fatuis. Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis Culos et crepidas lingere carpatinas. Si nos omnino vis omnes perdere, Victi, Hiscas: omnino quod cupis efficies. [99] Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi, Suaviolum dulci dulcius ambrosia. Verum id non inpune tuli: namque amplius horam Suffixum in summa me memini esse cruce, Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis Tantillum vostrae demere saevitiae. Nam simul id factumst, multis diluta labella Abstersti guttis omnibus articulis, Ne quicquam nostro contractum ex ore maneret, Tamquam conmictae spurca saliva lupae. Praeterea infesto miserum me tradere Amori Non cessasti omnique excruciare modo, Vt mi ex ambrosia mutatum iam foret illud Suaviolum tristi tristius helleboro. Quam quoniam poenam misero proponis amori, Numquam iam posthac basia surripiam. [100] Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam Flos Veronensum depereunt iuvenum, Hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud Fraternum vere dulce sodalitium. Cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis Per facta exhibitast unica amicitia, Cum vesana meas torreret flamma medullas. Sis felix, Caeli, sis in amore potens. [101] Multas per gentes et multa per aequora vectus Advenio has miseras, frater, ad inferias, Vt te postremo donarem munere mortis Et mutam nequiquam adloquerer cinerem, Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu miser indigne frater adempte mihi. * * * * * Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum Tradita sunt tristes munera ad inferias, Accipe fraterno multum manantia fletu, Atque in perpetuom, frater, ave atque vale. [102] Si quicquam tacito conmissumst fido ab amico, Cuius sit penitus nota fides animi, Meque esse invenies illorum iure sacratum, Corneli, et factum me esse puta Harpocratem. [103] Aut, sodes, mihi redde decem sestertia, Silo, Deinde esto quamvis saevus et indomitus: Aut, si te nummi delectant, desine quaeso Leno esse atque idem saevus et indomitus. POEMS 104–116 [104] Credis me potuisse meae maledicere vitae, Ambobus mihi quae carior est oculis? Non potui, nec si possem tam perdite amarem: Sed tu cum Tappone omnia monstra facis. [105] Mentula conatur Pipleum scandere montem: Musae furcillis praecipitem eiciunt. [106] Cum puero bello praeconem qui videt esse, Quid credat, nisi se vendere discupere? [107] Siquoi quid cupido optantique obtigit umquam Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobisque est carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido, Restituis cupido atque insperanti ipsa refers te. Nobis o lucem candidiore nota! Quis me uno vivit felicior, aut magis hac res Optandas vita dicere quis poterit? [108] Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus Spurcata inpuris moribus intereat, Non equidem dubito quin primum inimica bonorum Lingua execta avido sit data volturio, Effossos oculos voret atro gutture corvos, Intestina canes, cetera membra lupi. [109] Iocundum, mea vita, mihi proponis amorem Hunc nostrum internos perpetuomque fore. Di magni, facite ut vere promittere possit, Atque id sincere dicat et ex animo, Vt liceat nobis tota producere vita Alternum hoc sanctae foedus amicitae. [110] Aufilena, bonae semper laudantur amicae: Accipiunt pretium, quae facere instituunt. Tu quod promisti, mihi quod mentita inimica's, Quod nec das et fers saepe, facis facinus. Aut facere ingenuaest, aut non promisse pudicae, Aufilena, fuit: sed data corripere Fraudando † efficit plus quom meretricis avarae, Quae sese tota corpore prostituit. [111] Aufilena, viro contentam vivere solo, Nuptarum laus e laudibus eximiis: Sed cuivis quamvis potius succumbere par est, Quam matrem fratres efficere ex patruo. [112] Multus homo es Naso, neque tecum multus homost qui Descendit: Naso, multus es et pathicus. [113] Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant Mucillam: facto consule nunc iterum Manserunt duo, sed creverunt milia in unum Singula. fecundum semen adulterio. [114] Firmano saltu non falso Mentula dives Fertur, qui tot res in se habet egregias, Aucupium, omne genus piscis, prata, arva ferasque. Nequiquam: fructibus sumptibus exuperat. Quare concedo sit dives, dum omnia desint. Saltum laudemus, dum modo eo ipse egeat. [115] Mentula habes instar triginta iugera prati, Quadraginta arvi: cetera sunt maria. Cur non divitiis Croesum superare potissit Vno qui in saltu totmoda possideat, Prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque Vsque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? Omnia magna haec sunt, tamen ipse's maximus ultro, Non homo, sed vero mentula magna minax. [116] Saepe tibi studioso animo venante requirens Carmina uti possem mittere Battiadae, Qui te lenirem nobis, neu conarere Telis infestis icere mi usque caput, Hunc video mihi nunc frustra sumptus esse laborem, Gelli, nec nostras his valuisse preces. Contra nos tela ista tua evitamus amictu: At fixus nostris tu dabi' supplicium.